- DECALVATIO
- DECALVATIOpro poena vel ignominia et iniuria per abscissionem capilorum illatâ, frequenter occurrit apud Scriptores. Quippe, ut ait Constantin. Afric. Pantechn. l. 2. c. 16. Capilli caput custodiunt, honestant et defendunt: quibus si careat, maxima est inhonestas. Hinc de Episcopis in Africa vexatis, Appendix Cod. Theod. Constitut. 14. Alios ad solam divini cultus iniuriam, avulsâ capillorum parte foedatos etc. Fuit autem poena vulgaris, quâ in sontes olim saeviebant Gothi, Hisp. et Franci: Latrones praesertim, fures, seditionumque incentores, ut videre est, apud Auctorem Vitae S. Bavonis c. 10. Orderic. Vital. l. 8. et Luc. Tudens, peierantes item, vide infra de Iuramento. Childeric. Regem Franc. ignavissimum depositum et decalvatum esse, scribit Monach. Sangallens. in Carolo Mag. l. 1. c. 10. Quendam condemnatum a Synodo, calvariâ acceptâ in capite expulsum, segregatumque fuisse a Congregatione, legimus in Vita S. Leodegarii c. 14. etc. Sed et Hungaris peculiare esse hoc poenae genus, docet ex Decretis S. Stephani Regis Hungar. l. 2. c. 8. et S. Ladislai, l. 2. c. 11. Cat. du Fresne in Glossario hac voce. vide eum quoque in Capillus, Crines, Depilare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.